Rozmiar: 15909 bajtów

- 52 -

1293, März 11. Schönau.

Herzog Bolko von Schlesien, Herr von Löwenberg, bestätigt die Schenkung des Ritters Johannes senior von Nossen und fügt derselben eine Rossdienst-Befreiung hinzu.

In nomine domini amen. Iustis religiosorum precibus inclinari nos convenit et in ipsorum rerum contractibus sic esse benivolos, ut, dum eorum comoditatibus vigilanter intendimus, ipsos quoque in nostre salutis custodia pervigiles senciamus. Ea propter nos Bolko dei gracia dux Slezie et dominus de Lemberch in noticiam presencium deducere cupimus et ad memoriam descendere posterorum, quod domino abbati totique conventui monasterii fratrum Cysterciensis ordinis in Kamenz bona et proprietatem hereditatis, que miles noster dominus Johannes senior dictus de Ozscina vel de Nuzsin noscitur in nostro dominio hereditarie possedisse, hoc est ipsam villam Ozscinam sive Nuzsin cum sculteto et iure patronatus ecclesie eiusdem ville et allodium, quod Parvum Ozscina vel Nuzsin nuncupatur, cum rubetis, priscinis, pascuis et pratis ibidem pertinentibus, et unum molendinum ibidem ceteraque bona iam dicti domini Johannis sine omni excepcione seu diminucione eadem amplitudine eisdem usibus, eodem censu et eodem iure, quo ipse prefatus dominus Johannes dictus de Ozscina vel de Nuzsin hactenus possedisse noscitur, supra dictis domino abbati et suis fratribus in Kamenz de nostre gracie munificencia et specialis favoris beneficio iuste, rite et racionabiliter in ius proprietatis ac hereditarie possessionis iure perpetuo liberaliter conferimus et donamus ita, quod prememoratus dominus abbas ac suus conventus de Kamenz sepe dictas hereditates, videlicet Ozscinam sive Nuzsin et allodium, quod Parvum Ozscina vel Nuzsin dicitur, simulque et molendinum, quemadmodum alias suas hereditates antea possessas, libere possint emendare, vendere vel commutare. Nostrum vero nichilominus servicium, quod dominacionem nostram de sepe memoratis bonis Ozscina vel Nuzsin in uno dextrario contingebat, eisdem fratribus libertate perpetua relaxamus et hoc pro trecentis et viginti marcis pecunie usualis ponderis et monete, quam summam nobis iidem fratres ad exempcionem et redempcionem huiusmodi servicii plenarie inpenderunt et integraliter persolverunt. Ne autem huic nostre tam decenti donacioni ac salutari confirmacioni quispiam violentus quovis ausu temerario seu calumpniario contraire presumat, presentem paginam conscribi fecimus et nostri sigilli munimine roborari. Acta sunt hec in Schonowe coram ydoneis testibus: dominis Ywano de Provin, Dobeslao de Thargowis, Wolfhardo Kopacz, Opeczone dicto de Ulok, Gozkone de Munsterberch militibus nostris, et domino Nicolao plebano de Javr capellano curie nostre et aliis multis anno incarnacionis dominice millesimo ducentesimo nonagesimo tercio quinto Ydus Marcij. Datum per manus Sifridi prothonotarii curie nostre.

Or. Perg. An violet-gelbseidenen Fäden hängt das S. des Ausstellers, mit Rücksiegel. Pfotenhauer, Siegel S. 7 (A. III. 20 und Rücksiegel No. 23).


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów